- IXION
- I.IXIONCorinthiorum Rex secundus, ex Heraclidis patri Aleti s. Alethi successit, regnavit Ann. 38. successore fil. Agelao I. Diod. Sic. apud Syncellum p. 179. Vide etiam Paus. Euseb. Ioh. Marsham. ubi de Corinthi Regibus.II.IXIONGrammaticus esse videtur, quem laudant Scholia in Ariostoph. Ranas, Act. 1. Sc. 6. sub fin.Eum quoque citat in expostione Atticarum dictionem in Aves p. 614. A. 2.III.IXIONPhlegyae, sive ut Hygin. mavult, Leontei fil. qui socerum suum Deioneum, vel Erioneum fraude peremit. A qua caede cum neque homines, neque Dii eum lustrare vellent, diuque incertus vagaretur, lupiter illius misertus in caelum assumptum expiavit. Cumqueve iam purgatus apud superos degeret, Iunonem amare coepit, eamque de stupro appellavit, quod cum Iuppiter intellexisset, nubem illi sub Iunonis effigie opposuit, ex qua ille Centauros genuit: Deiectus deinde in terram, cum passim gloriaretur, cum Deorum Regina se rem habuisse, Iuppiter indignatus, fulmine ad inferos eum detrusit, curavitqueve, ut ibi rotae illigatus perpetuo circumageretur. Virg. Georg. l. 4. v. 484.Atque Ixionei vento rota constitit orbis.Ovid. Met. l. 4. v. 461.Volvitur Ixion, et se resugitque fugitque.Idem Ibid. l. 8. v. 405. et l. 10. v. 42.----- Stupuitque Ixionis orbis.Tibull. l. 3. Eleg. 3. v. 73.Illic Iunonem teutare Ixionis ausiVersantur celeri noxia membra rotâ.Claud. l. 2. De Raptu Pros. Carm. 35. v. 335.Non rota suspensum praeceps Ixiona torquet.Idem, Ibid. v. 537. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.